Latin
De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.366-9.408
Damjan Beneša, De morte Christi 9.366-408
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam manifesta fides defuncta sepulcris
Menbra tulisse uiros passimque per oppida uisos,
Et Manes Herebo differt ea fama remissos.
Non minus infernas sedes res tanta tenebat
Attonitas, quo tunc externa potentia primum
Incubuit, timuitque ducem perterritus Orcus.
Interea roseos aurora ruebat ad ortus,
Lata Palestinę qua longe intersecat ora.
Lux prorsus mundo non unquam lętior orta
Oceano erupit, quę per sola salsa coruscans
Permeat atque simul pontum componit et auras.
Nam bibulo strati ceciderunt aequore fluctus
Et flatus tractu penitus cohibentur inani,
Ac tenuit tranquila dies simul omnia circum.
Affectus uarii pertentant credula corda:
Namque Herebi princeps uisus palescere primum,
Insolitaue capi subito formidine:" Fines
Cui nostri claustris", infit, "patuere refractis?
Quiue potens adeo dux hic noua uincla minatur?
Anne, olim quod fata parant, sua tempora tandem
Adduxere, doli pateant et crimina nostra?
Sed uideo cęcis ambagibus abditus error
Actutum ut pateat, nos et prodamur in auras.
Sed miscere iuuat totum iam cędibus orbem:
Vincimur, ast hodie non et uincemur inertes.
Vt cęptum est passim per cęlum bella cienti,
Extremo nec adhuc desistam degener aeuo!"
Hęc fanti miris mox nexibus addita uincla,
Pręscripti fines, qua iam desęuiat ultro.
At secus hinc supera cętus regione beatus
Lętitia gestit, noua cui tunc gaudia gliscunt.
Iamque recens cęli sublata repagula cernunt,
Et qua nunquam alias, olim ardua, peruia facta:
Talibus auspiciis cęlestum surgere regna. 8
Optatusque diu medio stetit ille receptus.
Certatim agglomerant heroum examina circum.
Densior haud latos nimbus descendit in agros,
Commouet aut urgens sidus seu tempus hibernum,
Cum fremitu properans late iuga sternit et aequat,
Ac sensim tellus iam candens aggere crescit,
Et subita circum passim niue cuncta teguntur.
Accessu feruent et ducunt ordine turmas,
Atque sua serie distendunt orbibus orbes.