Latin
De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.409-9.454
Damjan Beneša, De morte Christi 9.409-454
Unproofread scanNot analysed yet
Exhilarat medio cunctos acceptus Iesus,
Aspiratque acies densantibus: inficit auras
Vere nouo tenues redolens tum uinea qualis,
Atque uiatores suaui iam sistit odore
Longum iter oblitos tandem durosque labores.
Hęrent, immenso capti qui prorsus amore
Agnoscunt, humiles quantum non corde proteruo
Demereant, quo non adoletur gratior ulla
Hostia: fit murmur late clangore sonoro,
Acceptamque ferunt tunc pectore et ore salutem
Facta hominum Christo miseranti scilicet ultro.
Hinc turbę hęrenti radiantur pectora luce,
Prouehit hęc sensim motos coeloque reponit.
Porro duci gratantur opem promissaque regna
Aduenisse, fide et larga iam plura soluta.
Quis tamen aut ualeat numerum compręhendere uersu,
Virtutesque uirum titulosque aequare canendo?
Quo studio, quibus aut meritis ea pręmia demum
Per multos uitę fessi petiere labores?
Non, si linguę hominum pariter diuumque sonarent
Ore meo, fuerit uox aenea denique nobis,
Rettulerim populi numerumque et prorsus honores,
Quisue illo demum uenere a partibus orbis,
Seu quali ingenio quantisue laboribus usque.
Sed nunc summa sequar pręscripto fine teneri
Contentus, ueteris carpens illustria scripti.
Immissis prius ac tot perdidit imbribus orbem,
Ante Deus quam iam mortalia miscuit ora,
Vsque diu legemque homines nouere, diuque
Os una solitique manus sustollere coelo,
Aras rite Deo gnatos adolere docebant.
At Deus ut uicibus uariis agitarier ultro
Vitam hominum sensit uariaque ambage teneri,
Secernitque pios longe remouitque nocentes,
Mutua miratus certamina surgere genti.
Defunctos etiam spes excipit altior inde.
Legit adhuc reliquis iam iam labentibus unum,
Destinat unde sibi quęsitam educere prolem,
Cui iam fata sinant ueteres reparare ruinas.
Ille pererrato defessus constitit orbe,
Et tandem Solymo tenuit sua pascua tractu.
Tunc sobolemque senex in saltibus educat illis
Et docuit sacros adolendi altaria ritus.
Mox populus surgit longis ambagibus inde,
Spem fouit longam qui signa secutus auiti
Fęderis et melius mandatis pectora format.