Latin
De morte Christi liber nonus Damiani Benessę, lines 9.455-9.497
Damjan Beneša, De morte Christi 9.455-497
Unproofread scanNot analysed yet
Inde sinu recipi post ultima fata nepotes
Abrami iam certa fides uulgauerat olim.
Hoc igitur primos post ortus ordine creuit,
Qui populus peperit ciues coelestibus oris,
Hoc feruens studio et lętum circumuolat agmen.
Exemit quoscunque itidem clam spiritus orbi
Incumbens, hominum qui sese cordibus altis
Insinuat, coelo et dociles remeare perurget.
Vna omnes coeunt, simul et comitantur euntem.
Ille hic, cęlabat quondam quęcunque, recludit,
Quod uotum primo nascens concepit in aeuo,
Conditor ut mira terris notesceret arte,
Mortalesque Deo iam sic libare doceret.
Aemula quod prosus coelestum pectora mouit,
Longa stetit qua post certandi pugna uicissim,
Prouisum lapsis quando succurrere eadem,
Si luat humanam suscepto in corpore noxam.
Hinc cunctis patuere necis misteria dirę.
Iamque inuecta dies medium lustrauerat axem:
Alta silent, uacuo tum ponit in aere uentus,
Transparet liquidus spectantum obtutibus aether,
Perque diem toto micuerunt sidera coelo.
Illa autem duplici luxit celeberrima festo,
Quę tectis tenuit mulieres, nulla sonabat 9
Vox circum, gemitus aberant et nęnia tectis.
Fata recensebat repetito hic ordine mater:
"Diuam ideo prolem humano de sanguine cretam,
Vt mortale scelus sic demum exhauriat omne,
Insons pro nostris si noxis ipse reponat,
Ostentetque simul, quam culpę iniuria pollet,
Vel Christi prorsus fuerit quę morte luenda.
Sic etenim humano sceleri par posse rependi,
Quin etiam aequari nostrum certamen et Orci.
Ecce Dei nemo promissa redarguet", inquit,
"Optatam frustratus opem: nam Tartara subter
Frenantur, tandem et capiunt sua gaudia Manes,
Ignotumque diu uerum notescet in orbe,
Quando cruci positas adolebunt thura per aras.
Namque animi elati ceu quondam et nomen inane
Causa stetere, ultro ne mens citroque pateret.
Sic probro positum mox tanti euadet honoris,
Vt tandem gemini commertia misceat axis,
Et redigat populos unius protinus oris.