Latin
(5) Damiano Benessę eadem secundo uersa
Damjan Beneša, Miscellaneorum liber 5
Unproofread scanNot analysed yet
Faustus Hesternum tempus nostris nihil obfuit aruis, Cum stetit in picea totus caligine Baldus, Venit et in terras crepitanti murmure grando, Quanquam ea pernicies prosterneret omnia late, Qua pelago haud impar Veronę littora iungit Benacus: narrat sic Arculus inde reuertens. Hausit hiems una pecus ac hedilia genti, Atque lare euerso res mersit in ęquore totas. Iccirco meritas superis adolebimus aras, In tuto nobis qui rem statuere pecusque. Infirma agricolis spes est et fluxa facultas, Sępe Ioue hiberno et solis quę pendet ab aestu. At sic ista tamen metuunt non oppida, uictum Arte quibus facilem quęsita pecunia donat. Fortunatus