Latin
(5) Damiano Benessę eadem secundo uersa
Damjan Beneša, Miscellaneorum liber 5-2
Unproofread scanNot analysed yet
Arbitrio cuius coelum turbatur et ęquor,
Ignotum, tamen hoc indoctus quamlibet ipse
Iurarim, si non obnoxius inde fuissem,
Humana hęc superis nihil et mortalia curę,
Agricolas qui tanta pati, nec protinus ullos
Inde capi fructus sudorum uiderit unquam,
Auserit, heu, mundo moderari dicere mentem.
Nulla quies miseris, seu feruet solibus aestas,
Hiberna aeriis seu nix in montibus albet,
Nec nox ipsa etiam componit menbra cubili
Iam molli nobis, sed humi prosternimus artus.
Nemo, et que pecoris iactura, recenseat unquam,
Quam pestes uarię infestant, quin latro lupusque,
Quod pingue, auerso prędantur ouilia semper.
Continuo atterimur nos rustica turba labore,
Atque malis alii nostris impune fruuntur.
Ecce tulit medio segetes uinetaque sępe
Vna dies nimbo cęlum terrasque tenente.
Scilicet haud aliter, pręcellunt cętera quantum,
Humanę superi ualeant ostendere genti:
Stultos agricolas ignauaque pectora ruris,
Cęlestes curare putant qui iura fidemque!
Faustus
De superis sentire nephas male, iudicis ira
Vindicat humanę contracta piacula uitę.
Fortunatus
Sed nostrum quod grande scelus, quę crimina tanta?
Faustus
Sunt delatores ruri, sunt furta necesque,
Et uicina seges limis spectatur ocellis.
Fortunatus
Vt peccata luat nequam, si forte necesse,
At cur insontes, quęso, patiuntur iniqua?
Faustus