Latin · Dactylic hexameter
Satyra sexta, lines 6.1-6.43
Damjan Beneša, Sermonum liber 6.1-43
Unproofread scanNot analysed yet
Et quamuis sero, res at mihi cedere uoto
Visa tamen: coeunt, dant raptim nomina bello,
Gliscit amor Fidei conceptus pectore dudum.
Inde animi crescunt generosi, pristina sordent
Facta uiris, fraternum odium turpisque libido,
Mille dolos struere et uindictam sumere uelle.
Ecce autem cunctis spirant pręcordia Christum,
Tot mala mortalem, spes nostrę hinc certa salutis,
Actutum fore, cessent ut uexantia uitam.
Nam medio Venetum res est agitata senatu,
Et scitum patribus longe omnem pellere curam,
Asserta obtineat modo passim gloria Christi.
Consulitur bene sic, o pręstans curia patrum,
Si procuretur, quod nos componeret intus,
Conueniat tandem interno ut cum numine nobis,
Pręuenit longe meritum quod scilicet omne.
Vsque bono superat uires hic ubere nostras,
Qui sibi quęsierit mortali corpore cerni
Factus homo, patiensque tulit ludibria sęua,
Quo lueret quicquid nosmet commissimus olim.
Hoc nam principium, positum modo rite, noceret,
Non metus est unquam, prisca hoc exempla docebunt.
Namque manu exigua Gedeon dux fudit et auspex
Hostiles acies rapiendaque castra reliquit
Sennacherib populo subito perculsus inermi.
Quod rectum prorsus fuerit, quod denique honestum,
Specta mente tuens, dubię dum consulis urbi,
Securus superis et tu sine cętera posthac.
Consilio, quid enim, num castos rexeris unquam?
Atque ideo incertum quicquid non regulat illud,
Limite sed proprio ratio pręscripta modoque,
Iccirco uirtus quo non contingit, ab alto
Implorabit opem et libans altaria ponet,
Permissumque homini, superum petat hactenus auram.
Sin tali contra neglecto deuius ibis
Principio, in cęlum tibi posthac aedita surget
Machina, congesti connixo robore montes,
Pręclara heu belli ueterum rudimenta Gigantum,
Quę concussa ruunt, operam et frustrantur inertem.
Stultius an fuerit rebusque indignius ipsis,
Paupere si quemquam tollat crumena senatu,
Et credat magno iam rege potentior esse,
Quem iactant tantum, qui nuper contudit hostem?