Latin
Satyra sexta, lines 6.44-6.88
Damjan Beneša, Sermonum liber 6.44-88
Unproofread scanNot analysed yet
At si contuleris cęlo terrestria cuncta,
Non fuerit quis inops, quis non pauperque senatus?
Vt placeas igitur uita cęlestibus omni,
Huc te natum hominem semper gessisse memento:
Nam tibi debetur quod munus, noueris inde.
Hoc nomen primum rationem spectat honesti,
Dein ciuis quod sis, quod sis dominusque, paterque,
Pręscripto quodam passim simul utile cernit,
Tumue fide imbutus, longe maius meliusue,
Scilicet aeternum curas intendit in aeuum.
Hucue Dei intersunt commertia mutua nobis
Et stant humanę pręcepta piacula labis.
Hic, quantum pręstat lustrari rite, liquescit,
Acceptumque simul uiuis accendere lumen.
Eia, age, mecum animi huc nixus intende uolantis,
Si nulli inuideas facto de lumine lumen,
In tete atque tuis fuerit defendere primum.
Id nostri precium si grande uel omne laboris,
Neu forte intereat, non prouidus ante cauebis?
Aut non pro uita, quęso, certamus et isto
Lumine cum Turcis? Quo rursus pręlia tanta
Hęc repunt? Horum quam grandis inertia demum,
Euasura sibi melius si fędera sperant:
Vel non occubuit delusus turpiter olim,
Vanis Maumeti qui pactis credidit amens,
Quod gener, et gnatam thalamo iunxisset amici,
Vt uisum in tragico nil sit crudelius actu?
Tu quoque spectasti si quę connubia, nostrę
Condonata fuit miseranda tragędia uitę:
Non alio regni socium dignatur honore,
Et merito ex atauis patricidę scilicet hęres.
Sed potius faceret multo ac prudentius, ut iam,
Ne sibi credulitas imponat Galla, caueret:
Non modo quod lędit, quam debet iure tueri,
Consulit ast etiam propriis et pessime rebus,
Qui tactu gaudet, sic pullulat unde uenenum,
Ludibrio, fuerit cum captus fraude, futurus -
Hic etenim solio patitur non sistere fratrem.
At rerum pensare statum prudentior o pars,
Cerne, nocens serpat tabes hęc qualiter olim.
Quin nos infestet, cessat non impiger ille,
Et semel ingressus quę bello regna subegit
Victor, agit prorsus captiuam cum lare gentem,
Inde, ubi cultus ager, uix linquens pascua sola,
Late errare Scythas permittit, pascere late.