Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 14
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum scriptorum agonisticorum pleraque tam docte ac solide fuerunt elaberata, ut peculiari programmate monuerit academia, fuisse complures, quibus aegre praemium denegaverit; tribus academiae assensus &elogia tributa sunt, duobus autem addictum praemium duplicatum dividendum. Facta vero symbolorum manifestatione, ecce! apparuit, duo illa coronata opera esse patris filiique BERNOULLIORUM. Itaque DANIELIS quoque BERNOULLII dissertatio latine scripta, &ab eo in gallicum sermonem translata, in utraque lingua ab academia edita est. Vobis autem AA. pronum est exinde colligere, quam dignus paternae eruditionis &gloriae haeres exstiterit filius DANIEL. Discessit BERNOULLIUS noster Petroburgo anno 1733. Quam aegre ab illustri academia fuerit dimissus, quantum in ea post se reliquerit nomen, quantaque apud illam porro floruerit auctoritate atque existimatione, illud vel ex eo potestis colligere AA. ,quod fuerit in numero septem illorum Eruditorum extraneorum, quibus clementissima ac potentissima CATHARINA II. ,Russorum Imperatrix hodie regnans, numismatis illius aurei, ante aliquot annos in gloriosae pacis cum Turcis initae memoriam cusi, exemplar donare nominatim dignata fuerit. Qui quidem honos circa idem fere tempus alio haud minus insigni fuit cumulatus: Orbata nimirum illustris academia celeberrimo &uno superstite primitio sodali, memoriae ipsius recolendae &cohonestandae gratia, &ut levem saltem gravissimi damni haberet praestationem, effigiem absentis praesentem esse desideravit. Igitur, ut voti sui compos Academia fieret, a peritissimo artis pictoriae magistro expressa NOSTRI imago, eximium opere &gratum antitypo munus, Petropolin missa est, hodieque in Academicorum conclavi sulpensa, egregium huic ornamentum addit. In viam autem, e qua digressi sumus, redeamus.