Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 15
Unproofread scanNot analysed yet
Voluptate gavisus est ὁ μακαρίτη: iter in patriam inire comite fratre pius decennio minore JOHANNE, Matheseos nunc avud nos Professore, parre meo summe devenerando; is enim anno praecedente NOSTRUM Petropoli inviserat, ut per reliquum tempus mansionis ejus in hac urbe socium, postea vero itineris literarii comitem se ei praeberet. Periculosa navigatione Dantiscum delati ambo fratres, inde ad Batavos, posteaque Lutetiam Parisiorum abierunt, ubi per aliquod tempus commorati, a primi ordinis Eruditis in amicitiam recepti, &ab illustri suo amico celeb. Domino DE MAUPERTUIS in academiam scientiarum introducti sunt. In eo ipso Academicorum consessu producebat academiae Secretarius transmissas sibi Eruditorum dissertationes, quibus ad iteratam illam de qua dixi quaestionem physico-astronomicam respondebant. Antequam autem designatis judicibus illae traderentur, inscriptiones &symbola earum alta voce legebantur. Cum subdubitaretur, num fratrum alteruter, aut uterque forsan, pro obtinendo praemio decertarit, omnium oculi inter hanc lectionem, an forte proderent sese, in eos erant defixi. Minor fratrum, ob juvenilem qua erat aetatem, honestamque (qua &ab illo tempore Publico commendare se studuit) verecundiam, in ejusmodi certamina nondum ausus erat descendere; de majore autem natu fratre rem erant omnino, ut antea vidimus, conjectura adsecuri (a). (a) Lutetiâ una cum fratre profectus Bernoullius noster. itineris comitem nactus erat academiae Parisinae quendam tum temporis Adjunctum, cui nomen Trant. Neuter alterum noverat. Ex sermone tamen, quo viam levabant, poterat uterque facile intelligere, rem sibi esse cum Mathematico aut Physico haud infimi ordinis; hinc alterum incessit cupido alterius nomen cognoscendi: 79 Bernoulli, 9 ait Noster mihi nomen est3. Putavit Trantius eum per jocum nomen illud usurpare, huicque parem alterum jocum regerere voluit: "Et ego inquit, Newtonus dicor3. Tanto apud Interim, cum (a. 1733.) post obitum J. ROD. MIEGII Theoriae medicae apud nos Professoris experientissimi, beatus noster avunculus EMAN.