Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli 2
Unproofread scanNot analysed yet
,favere conatibus nostris, &,si incomparabilis viri nomen sanctum vobis est, ejusque recordatio grata, accipere attentis auribus, animisque benevolis nostram, quae, si non oratorio ornatu &facundia, at historica tamen fide ac diligentia sese commendabit, orationem. Antequam autem de ipso BERNOULLIO nostro dicere exordiar, liceat AA. de Bernoulliorum genere, iisque praesertim hac de gente vitis, qui de republica literaria bene meriti sunt, pauca praemittere. JACOBUS BERNOULLI primus est quem vobis notum faciam. Is a. 1622. Basileam venit, ibique civitatis jus adeptus, anno sequenti genuit NICOLAUM B. ,DANIELIS nostri avum, Ducentumvirum, forique judiciarii, ut &curiae rationum adsessorem. Hic, prolis numerosae parens, inter alios ex honestissima matrona Margaretha Schaenauer suscepit JACOBUM B. II. ,Mathematicum profundum, Acad. reg. Parisinae, itemque Berolinensis sodalem, Matheseos in lyceo patrio Professorem, a. hujus seculi 5to fato suo functum. Ex NICOLAO II. ,Senatore, NICOLAI I. filio altero, ortus est NICOLAUS III. ,J. U. D., mathematicarum primum disciplinarum in Academia Patavina, tum in Universitate patria Logices, tandemque Codicis &Juris feudalis Professor celeberrimus, a. 1759. humanis rebus ereptus. Tertius denique NICOLAI I. filius, parenti superstes fuit JOHANNES B. ,Med. D., τοῦ μακαρίτου nostri Pater, nulli Mathematicorum sui seculi secundus, plerarumque illustrissimarum Europae academiarum atque societatum literariarum membrum, qui, postquam sedem mathematicam Groningae Frisiorum per decennium ornasset, Linguae graecae in Universitate patria Professor designatus, antequam hancce provinciam auspicaretur, factus est fratris sui JACOBI in cathedra mathematica successor, quam spartam per annos 42. ad finem usque vitae, quae sibi contigit ipsis Kal. Januariis 1748. ,summa cum laude administravit.