Latin
BASILEENSES
Daniel Bernoulli, Vita Danielis Bernoulli x
Unproofread scanNot analysed yet
VITA DANIELIS BERNOULLII PHYS. QUOND. IN ACAD. BAS. PROF. P. ORD. MEDIC. EXTRAORD. adumbrata &in solenni Erudd. Panegyri d. 17. Mart. 1783. recitata a DANIELE BERNOULLIO, Ph. &Med. Doct. Eloq. Prof. Bas. Defuncti ex fratre Joli. Nepote. TIT. Unusquisque homo, eximiis ornatus virtutibus, aut meritis insignibus clarus, jure quodam meritoque summos caeterorum mortalium honores sibi vindicat, illorum potissimum quibuscum vixit, suorum civium, quorum rem &publicam &literariam suis virtutibus condecoravit, suaque doctrina inlustravit. Talem virum, anno praeterito, inevitabili heu! nosque omnes manente fato, summo omnium Bonorum &totius literati orbis luctu, perdidimus Academiae nostrae pluriumque aliarum decus atque ornamentum splendidissimum, DANIELEM BERNOULLIUM; cujus quidem memoria nullo non tempore cara nobis &grata esse debet, ad quam autem recolendam hodierna lux, quae obitus illius anniversaria est, prae caeteris nos invitat. Equidem, ut verum fatear, vix arbitror, tanti Viri laudes coram illustri hacce Panegyri sollemni oratione celebrare ejus esse, qui in dicendo tam parum exercitatus, reprehensionem doctorum atque prudentium virorum vereatur. At quando ab altera parte cogito, satius esse, cum rem non tam perficiendi spe, quam experiendi voluntate, adgressus fuero, requiri a vobis AA. prudentiam meam, quam, si id non fecerim, pietatem, gratamque erga patruum desideratissimum mentem, haec cogitatio animum mihi addit, ut adeam periculum, non laudum quidem praeconiis extollendi Virum omni encomio majorem, &ab omni praeterea laude, etiam meritissima, dum viveret, semper longe alienum; sed vitam Beati, stilo non tam comto quam candido ac sincero, delineandi, Vestrum est, A. O. O. H.