Latin
CAPUT II
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 12
Unproofread scanNot analysed yet
Utrum autem Doemones (quatenus sunt substantiae intelligentes, prout eosdem satis prolixè describit PETRUS Guil. F. LAUREN BERG. b. m. quondam in hoc Athenaeo Hamb. Profess. Physices Publ. in suis Disput. Pneumaticis Disp. 4. &6.) Nivem immediate 11 per se &ex se producere possint, hoc fusius deduxerunt BALDUIN Izincas. conscient. libr. 3. c. 5. cas. 9. &D. M. LUTHER. in Comm. ad Galat. c. 3. Causae efficienti succedit subjectum seu materia Nivis in qua, 23 (materiam enim ex qua nix non habet, nec habere potest, nec debet, quia Nix abstractive considerata est accidens) est triplex sc. proxima, remota &remotissima; Materia proxima hic est 14 nubes, non quae vis, sed foecunda &calidior scilicet, seu non nimis compacta, quae discerpta in partes congelata tenetur; antequam in aquam fuerit conversa. Materia nivis remota est vapor spongiosus &rarior, qui à virtute siderum maximè ad mediam aeris regionem est elevatus, &ibidem adventitio calore deposi15 to à frigore circumstante est compactus. Materia remotissima Nivis est aqua, quia in hanc ultimo Nix abit colliquescens, cum certum Physicorum principium est, in quae quid resolvitur, ex 16 iis etiam componitur, vid. BENED. MAZOTTA de tripl. Philos. p. m. 113. &seqq. NICOL, CABAEUS in quat, libr. Meteorol. ARISTOTEL. lib. 1. text. 50. qu. r. p. m. 297. Sicuti autem, ut dictum, Nix non habet materiam ex qua, seu constitutionis, ita quoque 17 nec essentiali gaudet forma, quae alias corporibus naturalibus est propria, &ipsis datesse, distingvi &operari, ZEISOLD. Instit. Phys. libr. 1. sect. 2. art. I. punct. 4. §. 56. ratio hujus iterum evidens est, quia Nix non est corpus aliquod naturale, utpote quibus solis forma essentialis competit, sed accidens tantum, cui proinde formatantum externa seu figura quaedam accidentalis attribuenda, de qua inferius dicemus, quid de illa statuamus. ARIST. de generat. animal. text. 55. libr. 2. HENR. KIPPING. in Instit. Phys. libr. 1. c. 4. n. 3.