Latin
CAPUT II
Daniel Büttner, Chiologia seu disputatio de nive 13
Unproofread scanNot analysed yet
Causa Nivis finalis est itidem vel theologica, vel physica; illa est gloria DEI, omnia enim, quaecun19 que in hoc universo existunt, DEI immortalis sapientiam atque potentiam, quae non solum in prima creatione, sed hodierno adhuc die in singularum rerum creatarum conservatione evi. 20 dentissime conspiciuntur, depraedicant: Omnia enim proparter hominem, homo vero propter DEUM ait JUIL. SCALIG. Exercit. 250. sect. I. Causa finalis Nivis physica satis pulchrè exponitur à PLIN. in histor, natur. libr. 17. cap. 2. hic verbis: Vota arborum &frugum communia sunt, nives diutinas sedere, causa est, non solum, quia animam terrae evanescentem exhalatione 21 includunt &comprimunt, retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod &liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando Nix aquarum coelestium 22 spuma est. Ergo humor ex his non universus ingurgitans, diluensque, sed quomodo sititur, distillans velut ex ubere alit omnia quae non inundat. Tellus quoque illo modo fermentescit &succi 23 plena ac lactescentibus satis non effoeta, cum tempus aperit, tepidis arridet horis, ita maxime frumenta pinguescunt. Effectus Nivis plures collegerunt JOB. MAGIR. in Physiol. peripatet. libr. 4. c. 6. JOHAN. GARZAEUS in Meteorol. p. m. 110. BENED. MAZOTTA d. loc. p. m. 117. CHRISTIAN. PHILIP. LELTPVEIN in sua Theol. Nivis Phys. Myst. Dogmat. Practica part. 1. cap. 5.