Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER II.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.2.10
Unproofread scanNot analysed yet
QUi modo Alexandri fuerat natalibus, idem
Socratis insignis creditur esse dies.
Rex fuit hic Regum, sed Rex fuit ille Sophorum.
Auspicio hunc grandi signat uterque diem.
Omnia divinos ostendunt omina, in illis
Jam duplex iterum sceptra Minerva tenet.
Hoc connata die est illis innataque Virtus;
Natalem hunc SOPHIE nam vocat ipsa suum.