Latin · Elegiac couplet
CHARITES., LIBER II., AVTOR DE SE IPSO EODEM DIE ANTO AD SERENISSIMOS PRINCIPES.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 1.2.11
Unproofread scanNot analysed yet
QUis vero credat? tenuis de plebe Poeta
Cum Vobis una nominor ergo die?
Quique simul natus (verbis ignoscite) dici
Cognatus Vobis hac ratione queo?
Vescimur hac aura, sed vestra vescimur aura,
Et quae vestra fuit, lux quoque nostra fuit.
Vos lucem hanc, vos lux illuminat illa, potestque
Nunc lucem tenebris lux dare vestra meis.
In numerum Numerus venio, Ducibusque Poeta
Misceor exiguae sortis et artis homo.
An berie cum fatis Vati convenit? an error
Ille fuit, vitam cum dedit illa dies?
Causa subest. Sed quae? ne soli scilicet irent,
Illis a pedibus forte Poeta fui.