Latin · Dactylic hexameter
PRAETERMISSA., Triumphus Varniacus, Quem M. JACOBO HELWIG, S. S. Theol. Cand. Cum ille ad, lines 10.6.43-10.6.88
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.6.43-88
Unproofread scanNot analysed yet
Qualem nec Glauco satus Hippodamesque perempti
Sustinuere proci: tamen altis robrat ausis
Consilia ingentemque amimo sibi proposuit spem,
Quam sequitur constante gradu; nec decoquit illa
Desertatque suos: namque omnia semper ad illam
Vota et fata ruunt; seu quem jubet ardua Virtus
Claudere Principibus latus aut subsellia cautis
Pandee consiliis, sive id quod tetrica pyxis
Evomit e medio tollendum est: sive mederi
Quem jubet ulceribus secli vel jussa Tonantis
Et justi praecepta rudi monstrare popello.
Talis noster erat: namque ille per ardua Pindi
Culmina perque omnes Montis volitans anfractus
Menter Deo satur et suffertus pectora Phoebo
Multumque Aoniis in vota petitus Alumnis,
Irruit Ardaliis stipatus utrinque catervis:
Nempe Rosam haud spinas nostro tulit ille Roseto.
Discite nunc aevi mostra atque opprobria secli
Discite quae melior formet sententia mentes:
Nulla etenim nobis sunt otia, neve Vacunae
A nobis debetur honos, quanquam otia semper
Sint agitanda: labor tamen intus et in cute mordet.
Hic videas madidum Bromii pecus: hic juvat usque
Ingentes deplere cados Patremque bibendo
Vincere et in numerum grandes urgere calullos.
It labor orbe tenus semperque accrescit eundo
Poclum horrendum informe ingens, duploque notatur
Qui non a fundo carchesia subruit imo.
Jamque ubi post medias nox humida carpitur horas
Urbsque toris composta jacet, densatur utrinque
Stentoreumque melos longumque crepans ululatus;
Qualem haud Bassarides, stygiae neque janitor aulae
Cerberus aut proprii reboaverit incola Tauri:
Pulsantur miseri lapides et cuspide cuspis
Stringitur; at si fors antiqua ad praelia ventum est
Nocturnosque cient Ephoros velut esset ad urbem
Hannibal: heu quantis pugnatur viribus! et mox
Semiputata dolent nasi vestigia cruraque
Insigni contusa pedo scapulasque tumentes.
Pars Veneri formaeque litant, aveis maxima laus est
Femineo placuisse gregi gentique togatae:
Nulla mora est, subito nosmet dediscimus atque
Germanos habitus; longe peregrina subintrant
Gallica, quae ex alio mendicat sole nefasta
Luxuries, populi et vitiis immergimur iisdem
Mancupia externae gentis mentisque profanae;