Latin · Dactylic hexameter
PRAETERMISSA., Triumphus Varniacus, Quem M. JACOBO HELWIG, S. S. Theol. Cand. Cum ille ad, lines 10.6.89-10.6.121
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.6.89-121
Unproofread scanNot analysed yet
Quique alii sunt mille doli: citius Jovis imbres
Quis vocet in numerum silvaeque cadentis honores,
Quam tantas fraudum species et nomina tanta:
Non ergo hic vilis labor est, sed maxima cura
Prospexisse dolos tantos, praescribere leges
Juraque difficili partiri invisa Juventae,
Emendare animos, quos jam Circaea Voluptas
(Ceu Ithaci quondam socios) in tetrica traxit
Nomina: parti animo residet sus horridus: illi
Vipera, non paucis ignavae mentis asellus.
Tu tamen aggrederis, patriaque Deoque monente
Tam magnum tibi credis onus securus ubique
Auspiciis HELWIGE tuis, quo praeside in uno
Aonidum stat tuta salus; procul ecce canoro
Descendunt Helicone Deae tuaque ausa secundant:
Sis felix, multumque cave ne foeda triumphet
Barbaries turpemve admittant saecula labem,
Et Musas sors coeca premat: Cape laetus honores
Et fasces quos ipsa tibi Sapientia signat.
At tamen heu jactura dolet semperque dolebit
Tam cari capitis. Doluit ne erepta marito
Tyndaris Iliacosque eadem movisse tumultus
Dicitur? an Cereri laeto Proserpina vultu
Rapta fuit? quis Agenoreos de pignore luctus
Improbet? Immensum est quod perdimus.
Ergo vale et quoniam solum meminisse relictum est
Et nostri memisisse velis; trepidantia sume
Carmina et extremum tibi quem properamus honorem:
Interea rigidans sua flamina differat Arctos
Nec Jupiter male gratus erit, nec frigora cudet
Sithoniasque nives. Facilis tibi clamitat Aether:
SIC O SIC POSITIS MITESCENT SECVLA BELLIS,
SI TALES CLARIA TRAHIMVS DE SEDE TRIVMPHOS.