Latin
PRAETERMISSA., VIRO EXCELLENTISSIMO. SAECVLI ORNAMENTO. MVSARVM DELECTAMENTO. LITERARVM
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 10.7.1
Unproofread scanNot analysed yet
NOn fero splendentem limum, non quicquid Iberut
Jactat et auriferis proluit Indus aquis;
Non quod Gargarea lucrum a tellure rep stum est,
Aut quae de foliis fila retondet Arabs.
Est levis et nunquam tam grandi digna cerebrer
Chartula, quae tibi nunc conspicienda venit.
Materies excuset eam: tamen ardua conor,
Sique animi spectas omina, magna paro:
Nam magnis quandoque Diis et farre litatum est,
Et placet Ennaeae spica dicata Deae;
Carpitur Idaliae Rosa munus grande Dionae,
Sumit et Odrysius telaque et arma Deus.
Cogo quidem lacerasire in sua compita voces,
Mentirique sonos verba profana sacros
Sint laniata licet verba; at mens integra restat,
Integra nempe Diis, integra nempe Tibi. d. d. d.
D. G. M. 1658.