Latin
ADOPTIVA., DAPHNORINI Querimonia., lines 11.6.44-11.6.90
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.6.44-90
Unproofread scanNot analysed yet
Exul ergo Diva Nutrix, praeda Marti, detulit
Multa secum, nixa queis stat liberis uber domus.
Pone Gradivum secuta est, illa quae ceu pestilens
Sidus omnes Orbis oras afflat, arcta Caritas.
Quo mage annonam flagellat rara messis, hoc magis
Deficit Musis dicatum, sumptui impar, praemium.
Hinc penates imminutos pulsat Indigentia,
Aesque penui destinatum foenerator abripit.
Si quid e tenui salino parca seposuit manus,
Id sibi deposcit omne pharmacorum conditor,
Aureae structor popinae, gnavus Hippocratis coquus.
Sanitatis e taberna missus advolat puer,
Voce solvi turbulenta, jure stricto postulans.
Tot Receptarum cylindros, totque dosium codices,
Tot Syrupos', tot trochiscos, urceosque eclegmatum,
Morsulos, tabulas, elixir, pulveres, cataplasmata,
Tot catharses in patellis, in cucullis pillulas,
Quot queant ciere septem Rusticorum pantices,
Heu nimis pretiosa mensae pauperis jentacula,
Unde eorum est vacua farto pixis, atque capsulae,
Unde fugitivis anhelat arca nostra nummulis.
Interim conscripta nobis Opera, faetusque ingeni,
Mille noctium vigiliae, longus annorum labor,
Esca tineis, et pudendum pabulum blattis jacent;
Queis coronidem supremam, queis manum addere ultimam
Impeditur nostra curis fracta mens domesticis.
Saepius mea ingemiscit Musa damno hoc, integra
Virgo quondam; nunc pudore prostituto (absit procul
Omen hoc) meretrice quaestu verita solari famem.
Tuque non raro tulisti graviter hoc dispendium
Phoebe, amicum numen olim, fidus hactenus comes.
Quo fugis nunc? teque solito subtrahis conspectui?
Talibus noctem fatigans Daphnorinus questibus,
Nescios soporis oculos irrigabat lacrimis:
Cum refulgens luce clara Phoebus ultro se obtulit,
Et genas tergens amicis solvit ora vocibus:
Parce caelos immerente provocare injuria.
Certus esto, quod tuarum dura rerum acerbitas
Sancta Regis Friderici commovebit pectora,
Cui suprema lex, et una cura stat, populi salus.
Cur tuo sedeat iniqua corde diffidentia?
Tanta Regis Magnitudo, tanta Virtus Principis,
Nec parem cui nec secundum nostra cernunt saecula,
Vera quem niveis quadrigis Fama caelo sustulit,
Quod ministris parva quamvis, paucaque officia suis
Gaudeat pensare larga et liberali dextera,
Te videbit, derelictum, destitutumque auxili?