Latin
ADOPTIVA., DAPHNORINI Querimonia., lines 11.6.91-11.6.135
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 11.6.91-135
Unproofread scanNot analysed yet
Nec dabit messem laborum metere, quos tu ter decem
Jam per annos pertulisti, laude non inglorius?
Qui tuae ver aevitatis, atque floridos dies
Publicis Danae juventae consecrasti commodis,
Ut gravis nunc Bruma vitae torpeat tristi gelu,
Et nive aspersum indecoro squaleat situ caput?
Absit, absit ista mentis cogitatio impiae.
Nonne cum primum corona cingeret Rex verticem,
Annuo tuum beavit sponte censum auctario,
Regii favoris arrha prima sceptra inaugurans?
Nunc licet sat turbulento res sluant lapsu, tamen
Magnus animus sorte utraque major haud sinit, suo
Quicquam honori ut triste tempus gloriaeve deroget.
Crescit augeturque dando plura, Liberalitas,
Deputans lucrum sibi esse, quod probis impenditur.
Quae tibi patebat aura naviganti prospera,
Maxime nunc indigenti clausa non erit manus.
Ipse ego illi vellicabo lenis aurem et temporis
Anteacti, ac jam fluentis concitabo memoriam,
Sicque dicam: O Rex Dearum firma spes Parnassidum,
Dulce columen eruditae gentis, et summum decus:
Ille quem diturna fecit aegritudo languidum,
Quem dies, longusque vestrae patriae impensus labor,
Nunc juberet, ut solutus, et procul negotiis,
Relliquum vitae in recessu degat, emeritus Senex,
Ille, cum se Sora vestrae laudibus praesentiae
Tolleret, consors honoris facta, tantum cernere
Incolam; momenta quaedam, et portiunculam tuae
Jussus institutioni ferre, pectus hoc capax
Omnium artium, eruditis imbuit scientiis.
Quicquid intimo recessu Numerus arcani tenet,
Quicquid aut Megarensis Heros, aut Syracosius Senex
Prodiderunt, habile et annis et tuo aptum sanguini,
Praevio hoc doctore, dia mentis hausisti indole.
Nunc pia memorique tecum mente, Rex expendito,
Quam frequenter ille vestro tunc frui consortio
Non negatus atque herilis particeps mensae, jocis
Serio sermone mixtis, prandium condiverit.
Cumque jam Sora relicta dius ardor pectoris
Dissitas hinc orbis oras Te juberet visere;
Plenus entheo furore, tale verbum protulit:
Ito felix, Domine, non me fallit hoc praesagium,
Irritis nec certa frontem Parca signavit notis:
Hoc prius (sic fata poscunt) gravia passurum caput,
Arduis tibi ad Coronam praeparandum est casibus.