Latin
3.1.4.1 to 3.1.4.4
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.4.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
AETERNITATI. Heus. Viator. Immorare. huic. tumulo. Monet. te. hoc. monumentum. Sta. ad. hunc. lapidem. Non. tamen. lapis. super. lapidem. Lege. quae. lapis. hic. loquitur. non. mollia. verba. sed. lapides. Quae. non. lapidi. dicta. puta. sed. Titi. Qui. vivus. omnem. lapidem. moves. Ut. demum. sub. lapide. mortuus. quiescas. sub. cujus. duro. tegmine. durum. mortalium. genus. molliter. quiescit. In. hunc. necessario. impingimus. lapidem. Tantali. lapis. est. qui. uti. vivorum. capitibus. imminet. ita. mortuos. obruit. Heracleo. hunc. lapidi. similem. dicas. Uti. enim. hic. trahit. ferrum. ita. ille. homines. manifesto. inter. homines. et lapides. magnetismo. ut. qui. ejusdem. creduntur. originis. Terrae. ossa. lapides. tegunt. ossa. hominum. Vel. ex. ipsa. terrae. medulla. vel. ejusdem. ossibus. conditorum. vel. ipsorum. lapidum. Tegitur. quoque. (si. homo. lapis. est.) sub. hoc. lapide. Lapis. sed. pretiosus. sed. gemma. patriae. sed. adamas. Adamigena: ab. omnibus. adamatus. Vir. maxime. Strenuus. et. Nobilissimus. HENRICVS. VON. DER. DEILEN. SS. Regiae. Majest. Suecicae. a. Commerciorum. Consiliis. et. Reipubl. Vismariensis. Consul. Vitae. suae. viam. hoc. extremo. lapide. demum. decurrit. Qui. ita. vivus. lapidem. amussi. applicuit. Optimus. Reipublicae. Patriae. Architectus. ut. nunc. demum. amussim. applicuerit. lapidi. sepulchrali. Quem. et. Lydium. dixeris. ad. quem. aureos. vitae. mores. examinavit. Mortis. enim. examen. ad. vitae. normam. Vitae. examen. ad. mortis. normam. instituit. Conditur. ergo. sub. hoc. tumulo. Sed. Quis? Nemo. Neque. enim. hic. homo. condi. poterat. Sed. Quid? Nihil. vel. hominis. umbra. Cujus. tamen. nulla. quantitas. est. ut. quia. (ceu. mera. superficies.) cumulari. in. corpus. non. potest. pro. corpore. hic. non. possit. tumulari. Tantum. enim. abest. ut. totus. tumuletur. hic. DEILENIUS. ut. nec. pars. quidem. ejus. condatur. Neque. illi. cum. morte. aut. morti. cum. illo. lis. est. de. communi. dividundo. aut. familia. herciscunda. Carnem. suam. e. terra. concretam. terrae. reliquit. Spernendas. animi. id. est. hominis. exuvias. Uti. enim. vestes. non. sunt. pars. corporis. Ita. nec. corpus. pars. hominis. Terram. dedit. terrae. spiritum. aetheri. Illam. tamen. ex. semisse. heredem. ne. credas. Hic. enim. heres. ex. asse. est. Corpus. enim. ut. instrumentum. plane. non. necessarium. cum. pro. derelicto. habitum. fuerit. cessit. terrae. occupanti. Neque. enim. Divisum. Imperium. cum. Jove. Vesta. tenet. Nec. terrae. fuit. filius. sed caeli. Ut. quod. Aeterno. Patrefamilias. permittente. possidebat. peculium. quodam. cognationis. jure. eo. gradu. ascenderet. quo. descendit. Animum.