Latin
3.1.4.5 to 3.1.4.7
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.1.4.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
id. est. se. totum. legavit. caelo. nihil. terrae. Non. tamen. ex. parte. testatus. ex parte. intestatus. decessit. Nec. in. morte. integer. esse desiit qui. vivus. fuit. integerrimus. Nec. mortuus. in. partes. distracuts. Qui. dum. viveret. maxima. Reipublicae. Patriae. pars. nunquam. abiit. in. partes. odio. habens. illos. Qui. a. partibus. vel. suis. vel. aliorum. sunt. toti. Detestabatur. illos. qui. semper. erant. alii. nunquam. iidem. Inter. feras. vulpes. inter aves. Milui. inter. pisces. lupi. Adeo (quod Pythagorae monitum est.) discebat. UNUS. fieri. Addo. etiam. VERUS. et. BONUS. Vitiorum. ceu. Harpyiarum. ungues. vitavit. ab. ipsis. unguiculis. Juveni. quoque. jam. tum. erat. candor. pro. canitie. Vir. erat. in. ferreo. Martis. saeculo. aureus. In. aureo. Pluti. saeculo. ferreus. Pretiosior. quod. ferreus. quam. quod. aureus. Mollibus. vitiis. duram. virtutem. Duris. vitiis. mollissimam. virtutem. miscuit. ut. varia. materies. esset. in. Virtutis. et. fortunae. officina. Jam. ductilior. auro. jam. rigidior. ferro. et. faxo. jam. mollior. cera. Ne. a. ductili. auro. duceretur. in. partes. animus. prohibuit. rigida. virtus. Uti. rigidus. erat, in. vitia. ita. cereus. in. virtutes. flecti. Norat. ut mollia. fandi. ita. mollia. agendi. tempora. Et. quando. duro. nodo. durus. quaerendus. cuneus. Nunquam. vitiis. cortuptus. nunquam. divitiis. Quas. tum. maxime. suas. credidit. cum erogaret. in. alios. Sciebat. enim. illos. qui. opes. a. Deo. concessas. ut. suas. possident. Malae. fidei. esse. possessores. Verus. fuit. et. in. curia. et. extra. curiam. Curius. Cui. dum. patria. data. est. Reddita. est. sibi. et. Virtuti. Exhibebat. Prudentia. ARGUM. actione. BRIAREUM. ut. nec. perspicaci. oculo. deessent. manus. validae. nec. manibus. oculi. quae. Astraeae. alias. coecae. debent. esse. oculatae. Et. praefuit. civibus. et. profuit. Nulli. defuit. nisi. sibi. Ope. consilioque. illis. aderat. quorum. intererat. Omnes. amavit. praeter. se. unum. Aliis. vacans. seipsum. neglexit. Aliis. lucens. seipsum. consumsit. Tum. enim. integer. et. sui. juris. videbatur. cum. totus. esset. alieni. Felix. sibi. videbatur. cum. causas. miserorum. ,ageret. Ipse. malum. potius. ferebat. quam. inferebat. Letheo. diluvio. extinguebat. calumniarum. flammas. Nunquam. laesus. semper. laetus. Nunquam. illi. contractae. ex simulatione. simultates. Non. latebant. in. ista. cedro. vemiculi. simulationis. et. fraudis. Cor. gerebat. in. manu. Animum. in. fronte. Popularem. auram. uno. difflabat. spiritu. mollem. blandientium. favonium. dissipans. rigido. Virtutis. aquilone. Quae. aliis salivam. movebant. illi. bilem. Nihil. illi. ad. platum. nisi.