Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., AD ILLVSTREM ET EXCELLENTISSIMVM DOMINVM DN. MARTINVM de BOECKEL, Reverendissimo
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.12
Unproofread scanNot analysed yet
MAxime BOEKELI, quo Cimbria sidere fulget
Post tenebras luci restituenda suae:
Qualis eras quantusque! quot o spectata palaestris
Mittitur in nostrum laus tua tota decus!
Quo Te Fama gradu, quibus o Te Gloria pennis
Vexit, et in titulos extulit usque novos!
Quae non officiis, meritis obnoxia quae non
Aula tuis! quas non mens tua servat opes!
Nunc Cimbris spes multa tuis, dum pondera rerum
Volvis, et ipsa tuo stat pede fulta Salus,
Affligunt propiora pios, sed acerba, penates
Fata. Vides vacuos et sine luce toros.
O quam Te memorem, nostris veneranda Camenis,
Dignior auspicio candidiore Domus!
Et Pater, et Generi, et Nati, mea cura, Parentum
Gloria, non uni Nomina nata togae.
O quam sancta fuit, quo digna Marita Marito!
Qua Tu Vir felix Conjuge, Prole Pater!
Nostra Tibi memores suspendere promta rabellas
Quam velit et totos fundere Musa libros!
Jamque tuis, Vir Summe, tubas meditata triumsis
In lacrimas fato dispare rapta fuit.
Illa (tuo nisi quod latere est avulsa) recessit
Laeta, nec est mortem visa dolere suam.
Nam vitae satura exit, honorum et plena turoum,
Plena Dei, sequitur fata viasque Dei.
At Tu parce Tibi: sit enimlicet ampla dolendi;
Vivendi potior causa sit (oro) Tibi.
Stet Tibi Mens, stet mole sua! non improba mergat
Dejiciatve Virum Sors Dominumque sui.
Omnes Te Vivum, Salvum Te poscimus omnes:
Dux Comitem, Aula Virum, Plebsque Patresque Patrem.