Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., AD VIRVM MAGNIFICVM ET EXCELLENTISSIMVM, DOMINVM CHRISTIANVM CASSIVM, UXORIS
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.13
Unproofread scanNot analysed yet
ERgo fuit, CASSI, quae tot Tibi juncta per annos
Servavit casti foedera sancta tori!
Illa tuae spes una domus ac unica, CASSI:
Illa sui secus gloria; gentis honos.
Ergo potes, quod dulce fuit, dedicere nomen
Conjugis? heu quanto nunc cariture bono!
Abscedunt fragili solamina certa senectae,
Ac invita Tibi vita et acerba fluit.
Et vivis, tantoque potes superesse dolori?
Nec lacrimis, CASSI, mergeris ipse tuis?
Et vivis? vacuus rapta cui pectoris una
Parte, rogus torus est; cippus et urna, domus:
Et vivis? cui ipse piae comes additus umbrae
Spiritus Elysias gestit adire domos.
Vive tamen, tantosque inhibe, Vir magne, dolores.
Te vivum Pietas ipsa Salusque cupit.
Vive DVCI, PATRIAE: nec enim carissima tantum
Invideat nobis, credo, Marita decus.
Haec uni vixit: Tu vivere pluribus unus
Qui potes, in PATRIAE commoda VIVE tuae.