Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., IN OBITVM VIRI ILLVSTRIS ET GENEROSI, MARQVARDI GVDI., lines 3.2.14.47-3.2.14.90
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.14.47-90
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid Graja notat, quicquid Romana vetustas,
Et quae cuncta domi Gens sibi nota sapit,
Ille suis animo distinxeras omnia seclis:
Ducta per aetates omnia scripra suas.
Hinc ut ab unguiculis nostros Sapientia ad annos,
Orbe velut crevit Bibliotheca suo:
Sed quae vix Domino dici queat esse superstes,
Et gemat ipsa suum pene sepulta Ducem.
Nam quot in hoc tumulo veterum monumenta librorum,
Saecula quae in lucem nulla dedere, jacent!
Quantus in his latitat, quo clausus carcere census!
Centimanus quem non eruat ipse Gigas.
Auxerat hunc moriens FERNANDUS munere Princeps,
Regis ad hunc quando nomine missus erat,
FERNANDUS; notum super aurea sidera nomen,
Furstenbergiacae gloria summa domus,
Aurea qui Musis, qui vatibus aurea pandit
Saecula, doctorum maximus ipse Ducum.
Et satis ad famama est isto Censore probari,
Cui veniant tantae pignora docta manus.
Quid referam excussos sua ad incunabula fastos,
Queis nostrae prodit relligionis opus?
Scilicet hac poterat Noster regnare palaestra:
Hac ipsos poterat vincere parte Duces.
Historias veterum quam volverit ille Sophorum,
Extuderit sensus, contuleritque tribus,
Te pateat nobis, sed quanto teste! MENAGI,
Laerti in doctis qui canis ista scholis.
Tu meminisse potes, vestri meminere Poetae,
In Batavis Musas qui coluere, sciunt:
Quam caste priscisque simillima Vatibus ille
Scripserit; ingenium quod! quis in arte nitor:
Haeserat attonitus quondam FERNANDUS in illis,
Visus et illecebris mollibus ille capi.
Mellea mellifluo caneret cum flumina versu,
Ut sapor a cantu dulcior iret aquis.
Applausit Vates assurrexitque canenti
TORCKIUS; ille lyra maximus, ille toga.
Sed quid ego haec Patriae secloque ingrata revolvo?
Crescit ab his damnis congeriturque dolor.
Speratae pereunt tot in uno funere messes:
Nec satis hanc cladem natio docta capit.
Nec levibus miseri jacturis carpimur: uno,
Uno nunc pereunt omnia naufragio.