Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., IN OBITVM VIRI ILLVSTRIS ET GENEROSI, MARQVARDI GVDI., lines 3.2.14.1-3.2.14.46
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.14.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
AUsonii Colles, Mavortia regna Quiritum,
Antiqui Charitum Pieridumque Lares,
Si fuit in vobis; quis non fuit? inter amicos,
Cui GVDIVS numero non potiore fuit?
Vos quoque de Batavis quotquot superestis amicis:
GREVIVS hos inter nunc, reor, unus erit,
Qui venit in Batavae titulos et nomina famae,
Et nunc cum paucis sustinet omne decus:
Ante alios memoranda mihi pia nomina Vatum,
Sequana quos Venerum prodiga mater alit:
Tuque adeo ante omnes Patriae decus, omne, MENAGI,
Qui Sophies regnum Castalidumque tenes,
Nam superas (superesque diu!) vegetamque senectam
Impiger Aonidum per sacra cuncta rapis.
Accedes nostris quoque non invitus, HUETTI,
Luctibus, immemori nec venit ille dolor.
Vos ego, Vos dulcis compello in funere Amici,
Et vos nunc tristi fulmine fama ferit.
Vester amor nosterque, suorum gloria Cimbrum,
GVDIVS, heu quanti nominis umbra! cadit.
Tot vobis quondam titulis, tot honoribus auctus,
Quas patria moriens spes tumulavit humo!
Quae non invidiae meruit suffragia? nostris
Si gens nominibus non fatis aequa fuit.
Quas Latii congessit opes! quas Itala tellus
Civibus aegrescat non patuisse suis.
Ignorata domi veteris vestigia Romae
Eruit ille suis advena doctus agris.
Quanta erat ingenii penetrantis in abdita rerum
Machina! quam saturum pectus et ampla penus!
Fallor? an heic acie Cimbri se fassa minorem
Roma dedit faciles sic quoque victa manus.
Quicquid GRVTERI sinuosa volumina condunt,
REINESII hac quicquid rentat in arte labor,
Longe infra genium tanti moliminis haeret,
Nec sat in his tenebris lucis et artis habet.
Vidimus hunc veterum perimentem monstra notarum,
Herculeas poterant quae retinere manus:
Nam quasi divina produceret omnia virga,
Oedipoden tot se praestitit ille Davis.
Sed nunc ille jacet solidi labor improbus aevi:
Nam quis Apellaeum continuaret opus?
Et tam multa jacent animi monumenta sagacis,
Artificis tanti saepe polita manu:
Sic tamen ut nulli succederet ultima scripto,
Ac extrema manum posceret usque novam.