Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., GENEROSISSIMO. DOMINO. HENRICO. A. QVALEN. MAGNO. CIMBRICAE. NOBILITATIS
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.4
Unproofread scanNot analysed yet
EXspiras tandem et cognatis redderis astris,
Et magno raperis per tua signa gradu!
Illa Tibi toties radiis signata coruscis
Limina praesenti lumine tota patent.
Qui raptat stellas caelique volumina torquet
Spiritus ingenium movit et ipse tuum.
In caelo sic vivus eras, quod mente petebas:
Ipseque nunc orbes post tua fata moves.
Quos oculis quondam, pedibus metiris et ulnis,
Teque Ducem sequitur Signifer ipse suum.
Errantes inter certo Tu tramite stellas
Ferris, nec dubium te levis error agit.
Heroum vocat alta domus, qua candida caelo
It via; et heic magnum Tu quoque nomen eris.
At Tibi Musarum nunc suspenduntur ad aras
Arma, quibus caelo praelia docta moves.
Haec quoties manibus prensamus, vivis in ore
Omnium, et ille TYCHO, dicimus, alter erat.
RANTZOVIO par nomen erat, cui sidera dudum
Aeternos ducunt continuantque dies.
Ac aliquis nostras invisens advena Musas
Has memorat laudes, haec monumenta leget;
Et facundorum celebrabunt ora nepotum;
Et decus hinc capiet Cimbria tota novum.
Tu petis hinc caelos scalis, VIR MAGNE, relictis
Quae certo tollant nos super astra gradu.
Qua tamen ipse via Te nosque per aethera tollis,
Hac Te nostra polo nunc quoque Musa vehet.