Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., PVBLICO NOMINE SCRIPSIT D. G. M. LESSVS In EXEQVIAS DOMINI GOSKE a THIENEN, lines 3.2.5.1-3.2.5.46
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.5.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
THIENIVS ergo fuit? Cimbrae non ultima gentis
Gloria, praeclarae magna columna domus.
THIENIVS ergo fuit? querulae quis credere famae
Possit? at heu! certam res habet ille fidem.
Heic exangue jacet vita fugiente cadaver.
Ferreus occludit lumina cassa sopor.
Heic immaturae sistit se mortis imago.
Vix ejus credi causa sat aequa potest.
Non telis fuit illa; novis sed fraudibus usa.
Praevertere manus consiliumque doli.
Dum pleni florent votis felicibus anni;
Dum sanguis solitas itque reditque vias;
Dum vegetum munit vivacia pectora robur;
Dum suus est membris est animisque vigor;
Dum nihil ille minus quam fata propinqua timebat,
Signaque vel minimi nulla doloris erant;
Occidit, et subitae ruperunt stamina Parcae.
(Praecipit heu! errans non sua fata colus.)
Occidit. attoniti circumstant funus amici,
Vixque oculis credas credere posse suis.
Namque hesterna quibus convivia laeta pararo
Viderat atque jocos spargere mille dies,
Illis sublatum lux postera vidit et orbi.
Vita quod a fatis abfuit, hora fuit.
Heu mihi1 quam nullis secure fidimus annis!
Praeripiuntque suos fata citata dies!
Natura toties frustra indignante perimus,
Ac vinci causis se dolet illa suis.
Illa velit seros exhaustis viribus annos,
Effoetas succo deficiente fibras,
Exspiraturis praecordia frigida flammis,
Fessaque et officiis viscera inepta suis;
Qualis, ubi parco fomes luctatur olivo,
Et crepat, ac animam languidus ignis agit.
Sed leges nobis semper dominantur iniquae,
Quos rapit ante suum nox lacrimosa diem.
Dura cadit longa vitiata teredine quercus,
Et caries cedros non nisi sera domat.
Conficitur tarda validum rubigine ferrum.
Humor edit lentus marmora, et aera situs.
Est rebus sua meta, nec his natura negavit
Interitus aliquas ducere posse moras.
Solus homo metuit fallacia tempora vitae,
Cui tacitos nectunt saepe elementa dolos,
Qui vorat usque suum et sibi praebibit ipse venenum,
Atque repentinae semina mortis alit.