Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., AD DOMINVM CASPARVM a BOOCKWOLD, Serenissimae Principis Cimbricae Aulae
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.6
Unproofread scanNot analysed yet
DUm tua supremum PATRI persolvit honorem,
Et charis Pietas adstupet aegra rogis,
In partes venit, ecce! tui pia Musa MorhofI,
Praeficaque in lacrimas solvitur illa suas;
Illa tuo toties obnoxia facta favori,
Nominis et cultrix obsequiosa tui.
Illa, suis quanquam procul hinc a fontibus errans
Nunc sit in Aoniis rarior hospes agris;
Quanquam obducta situ ruptis de pariete nervis
Pendeat ad digitos jam lyra surda suos,
Ejulat, aut miserum crepat ad tua funera Carmen,
Quod Pietas tamen haud increpet, ipse probes.
Officiosa tuos solabitur illa dolores,
Quos Tibi plorati fata PARENTIS alunt.
Ille quidem meritis satur hinc discessit et annis,
Parsque illi vitae prodiga nulla fuit,
Dumque aliit semel, aut plane non vivitur, illi
Absolvit Virtus integra secla Viro.
Et quoque nunc vivit generosa in prole superstes,
Et nequit hic illa non moriente mori.
Tu magnae spes magna domus, CASPARE per illum
Vivis, et ipse tuo vivit in ore PATER.
Vivis, et o seros superes longaevus in annos!
Quod mecum CIMBRI PRINCIPIS aula vovet.
Vixerat ille aris; Tu nunc gratissimus aulis,
Et virtute ornas nomina celsa tua.
Scilicet haec nobis restant solacia. VIVES.
Sufficient aulae; sufficientque Tibi.