Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER II., BEATIS MANIBUS DN. JASPERI RANTZOVII, Haereditarii in Neuhauscn/ Satjewitz/
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.2.7
Unproofread scanNot analysed yet
SEnserat aethereos intus RANTZOvius ignes,
Divinaque sibi pectora mota face.
Ardebat tacitos Virtutum agitatus in aestus,
Ingenitoque fuit mens animata foco.
Majorum excussit cineres rapidoque favillas
Fomite, quae tectae delituere, bibit.
Gliscebant late generosae incendia flammae,
Jam lucem Cimbris jam genitura novam.
Ne tamen illa suo solum sub sole caleret
Flamma, peregrini ventilar aura soli.
Jamque novum Patriae sidus rediisset et istis
Junxisset taedas jam Cytherea suas.
Ast tanta anguivorus surrexit ad omina Livor,
Cui oculos tantae lucis imago ferit.
Ergo umbras miscet lethaleque frigus, et istos
Depascit calidis febribus igniculos.
Jamque rogo tacitae flagrant intercute fibrae.
Ignibus ex istis hic jacet iste cinis.