Latin · Choliambic, the limping iambic
MANES., LIBER III., In DAVIDIS van der Brugge/ POETAE EXIMII, beatum ex hac vita discessum.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.54
Unproofread scanNot analysed yet
VATES DISERTE! cujus ore tot quondam
Fluxere versus, patrii decus Pindi,
Cui tota sese Castalis propinatis
Indulsit undis; Ergo nunc tibi dulces
Siluere Musae et fracta nunc jacent plectra?
Tot illa amicis grata, tot modis plectra?
Toties canora laudibus meis plectra?
Nunc ergo amori munus hoc tuo pendam?
Exile munus, ast amoris extremum.
Quo nunc dolorem tester ore? quo plectro?
VATES BEATE! nam mereris hoc nomen.
Praeconis quod majus omnibus nomen.
Nam nunc supernis sedibus novis Vates
Titulis triumfas. Hic novus tibi surgit
Non Pindus, ast Olympus. Hic novos fontes,
Non Pegasus quos fundit alipes fontes,
Sed quos cruentus fundit Agnus aeternos,
Haurire pleno spiritu potes Vates.
Hic aetheris junctus Quiritibus Civis,
Inter beatos mentium choros, inter
Plausus et hymnos caelitum, atque tot Vatum,
Tot Psaltriarum Virginum, frequentabis,
Quod nulla longum secla finiant, carmen,
VATES AB IPSO NVNC DEO CORONATVS.