Latin · Elegiac couplet
MANES., LIBER III., MICHAELI FREVDIO, ex obitu ANGELAE Bendschneiders: secundum Viduo, dolore suum
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.55
Unproofread scanNot analysed yet
OStendit certos, FREVDI, tibi prima penates
WISMARIA, et primos condidit illa toros.
Qui laeti fulsere dies, mutantur in atros:
Prima toris rapta conjuge plaga venit.
Altera desertos subit ornatura penates,
Uxor, et hinc sedes Tecum adit illa novas.
Nec tamen heic vultus monstrat fortuna benignos:
LVBECAM, sed ut hinc exeat, illa venit.
Quam Tibi dividitur vicibus fortuna sinistris!
Ut Tibi res, ut spes fractior usque tua est!
Altera nunc animae rapitur pars: altera rapta est,
Quae Tibi bis viduo pars manet ergo tui?