Latin
3.3.8.1 to 3.3.8.3
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.8.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Siste gressum Viator! Ad tumulum hunc respice, Conditur sub illo BERNHARDVS MuLLERVS, Aurei Vir feculi, Et, quod prodigium in saeculo corrupto dixeris, BONVS, Quem Lancones Divinum vocabant, in laudem ac pudorem saeculi sui natus: Hunc corrupto incussit; illam de virtute sua concessit. Celebratissimus olim Patriae suae Medicus. Raro exemplo tam ante obitum quam in obitu felix: nunc post fata felicissimaus. Cui ut bene nasci; ita bene vivere et mori contingit. Virtutes a Parentibus traditas suis locupletavit. Illas et suas in unicam propagavit filiam e V. Liberis geminoque matrimonio superstiem. Huc Generum delegit, cui cum filia Hygieiam desponit. Hinc Nepotes vidit Nepotumque liberos florentissimos. Ut itaque omni a parte illum circumsideret felicitas. Dum virebant illi genua, praecipuas Europaei orbis partes peragravit: Unde varias in Patriam scientias intulit, Medicus in Salutem Patriae natus. Salus enim populi Suprema Lex et Principis est et Medici. Ita vero morbis medebatur, ut animo simul mederetur. Ut pharmacis corpora; ita pietate animum curavit: Ne dum temperies reddita esse corpori; animum intemperiae agitarent. Fuit namque Pietas Tenera Puero, Firma Juveni, Constans Viro, Matura Seni, Et nunc quoque superstes est mortuo. Vixit Omnibus suavis, Nemini gravis, Nemini invidens, Nemini invisus. Ita usus mundo, ut frueretur tamen Deo: Neque enim horas tantum, sed et dies et annos Deo vectigales habuit. Inter ceteras maxima ejus scientia erat, Se Nescire et Scire. Scivit se hominem; quia nihil humani a se alienum putavit. Nescivit virtutes suas; ne haec se inflaret scientia. Cum se nesciret, scivit Deum, eo solo scientissimus: ut ignotus sibi; ita notus illi. Cum se sciret, nescivit mundum: ita cognitus sibi, ut illi incognitus. In hoc enim BENE QVI LATVIT BENT VIXIT. Ne enim illum umbrae in luce publica versantium fallerent, ad umbras confugit: Sub quibus latuit, Ne in praedonum manus incideret. Hic in se ipsum, velut, in caelum recedens in praesenti saeculo vitam futuram vixit: Nunquam otiosus, nunquam male feriatus, etiam cum esset otiosus, Cui DEUS otia fecerat. Omnium enim labriosissima res Petas est. Nunquam solus: cum esset sui socius: qui cum apud se, apud Deum erat. Cum e momento pendere aeternitatem nosset, momenta singula sibi aeterna fecit. Mirabilis haec Medicina est, Quae Vitam aeternam servat, quae immortalitatem largitur. Hanc ille unice post alteram desertam professus est.