Latin
MANES., LIBER III., MONVMENTVM, Quod Nobilissimo Experientissimoque VIRO, BERNHARDO MVLLERO, Medico
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.8.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Medice vivere optime vivere est! Sed et summam alterius Medcinae gloriam consecutus est: Mortem seram. Quae longaevitatis humanae terminos ipso triennio supergrederetur. Nam Vitae hujus satur, futurae sitientissimus, annorum plenus, quos tres supra LXXX. compleverat, aeternitati illatus, sub ipsum Veris auspicium, cum signifer Aries ad Agni nuptias illum evocavit. Die XIII. Martii, Anni cIc Icc LXXII. hora, quam sibi divinus praedixerat, IX. Ne elogia plura quaeras Viator. Tribus verbis omnia encomia exhauseris: VIR PIUS HIC SITUS EST. Abi Viator. Extrema haec linea omnium Virtutum puncta tulit.