Latin
MANES., LIBER III., In Obit. MAR. ELIS. NIDERSTATTEN, AD MOESTISSIMOS PARENTES.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 3.3.9
Unproofread scanNot analysed yet
MItte, Pater, miseros in acerbo funere planctus.
Mitte tuos, Genetrix prole beata tua!
Sed tamen una fuit: nomen perit omne Parentum.
Non perit: haec vobis nunc quoque salva manet.
Quae decus hoc Patriae, Spem Fata Parentibus unam
Ostendere, (brevis quanta trophaea morae!)
Virtutum, majore ferunt spectanda theatro,
Non modicos intra regna premenda lares.
Huic dudum resides alis pernicibus annos
Quae praeit, aethereum Mens pia stravit iter.
Exuit humanae sensus, contagia vitae,
Longe ultra genium temporis acta sui.
Emeritam absolvuit lustris tribus illa senectam:
Igniculis aetas carpitur ipsa suis.
Aeternos meruit, cum plenis nubilis annis,
Et matura Deo est, cum fuit illa Viro.
Nunc Sponsi si jure sui, si lege Parentum
Excidit, invita denique missa manu;
Nil tamen hic fraudi est: aeterno Maximus illam
Jure sibi jungis SPONSVS; adoptat AVUS.