Latin · Hendecasyllable
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., Hecatombe Phaleucorum ad Aram, Quam Magnifico sumtu in templo Eutynensi exstrui, lines 6.10.59-6.10.100
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.10.59-100
Unproofread scanNot analysed yet
Sed pectus satur et Deo refertus,
Et vivo pietatis ignes pastus,
Aeternos meditaris hos labores,
Aeterno modo Numini dicandos.
Quae dum Tu monumenta ponis, ipse
Jam tuae monumenta viva famae,
Et nullis peritura signa seclis,
Erigis Tibi non volens, et ipse
Sincera pietate motus ista
Elapsos Deus usque reddet annos,
Ut quos non petis ipse, destinati
Jam caelo Tibi teste sint honores,
Ut Virtus PIETASque CASSIANA
Indignata suo tegi sepulcro
In istis habitet superstes aris,
In istis sibi consecretur aris.
Ergo cum memores sonant Cathedrae,
Et pius recitat preces sacerdos,
Ac omnis sua vota miscet ordo,
Tu misceberis omnium susurris,
Qui Tibi solidam vovent salutem,
Vero et nomine CHRISTIANUS illis
CHRISTIANISSIMUS esse Tu mereris.
Et cum sis Themidos simul sacerdos,
Et civilia sic geras, ut idem
Et cures sacer ipse sacra, digne
Pro Focis vigil excubas et Aris.
Illic civica quercus; hic perennis
Vertioi dabitur tuo Corona,
Aris qui DOMINUM tuis coronas,
Aut tuis, BONE, restitutus astris
Australes radiabis inter Aras.
At quae Te mea Musa nunc salutat,
Et tuas pudibunda tangit aras,
CASSI splendide, magne, docte CASSI,
In genu pia procidit Deumque
Pro tua precibus salute fusis
Ad ipsas valide fatigat aras,
Hoc centum quibus immolat Phaleucos,
Et totum Tibi jure mancipatum
(Ad aras ego juro CASSIANAS!)
Totum dat Tibi Victimam poetam.