Latin
HORAE SUBSECIVAE POETICAE., AD ERICUM TILEMANNUM BECKER, Advocatum, post Inauguralem de Beneficio in quantum
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 6.11
Unproofread scanNot analysed yet
DUm defendis, ERICE, debitores
In quantum facere hi queunt daturos,
Hi debent animam Tibi Patrono;
Tuque illis Titulos, ERICE, debes,
Et quod juris habes in arte nomen,
Qui tui es modo pileate juris.
Sed et versiculos ego petitos
Tricator Tibi debeo Poeta,
Quos aegre tamen improbeque cunctis
Exsculptos loculis, ERICE, solvo.
Nam quid nunc facias inani, egeno?
Ne nihil tamen impetres, necessum est
Hos paucos capias rudesque versus.
Fas est jure tuo frui Poetam,
In quantum facere is potest daturum.
MItra caput: digitos aurum Tibi, ERICE, cornat,
Innocuusque manus tingit et ora rubor.
Ac velut apparent miniato vertice Leges;
Sic Tu purpuvea Lex modo viva mitra.
Jamque triumfalis THEMIDOS Tibi signat honores;
Hanc quamvis ornet nullus, ERICE, color.
Illa severarum reserare volumina legum
Durior, ac eadem claudere blanda jubet.
Illa faces praefert. tuus hic Tibi luceat ignis.
Si fumos alii vendere forte velint.
Sic lucubratus pensat Tibi splendida noctes,
Splendidior faculis sed modo facta, dies.
Denique Te cupidis sponsum complectitur ulnis;
Sed tamen et famulam non male jungit ERIN.
Ast hera DOCTORI nubit THEMIS; haecque PATRONO,
Nec ditem spernat pellicem ERICUS ERIN.