Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., Prosphonema gratulatorium ad DOMINUM NICOLAUM BURENSKIOLD, apud Norcopenses
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.31
Unproofread scanNot analysed yet
MAXIME VIR, Patriis magnum decus addite terris,
Unice Justitiae nunc fugientis Amor.
Quae Te mobilibus raptum super aethera pennis
Virtus, quae dubia gloria tollit humo?
Ecce novos Castor nobis exporrigis ignes,
Sollicitatque sacrum quassa carina jubar.
Ipsa Lycaoniis Helice Tibi plaudit ab astris,
Qui nobis Helice, qui Cynosura micas.
Publica Te stat Atlante salus, tibicine tanto
Noster et hoc nostro Praeside stabit honor.
In priscas abiit Te Patria Praeside vires,
Dum datur illa Tibi, redditur illa sibi.
Jam veteris nobis redeunt vestigia secli,
Ac Astraea suos hic velit esse lares.
Tu nunc augustis peccantem legibus urbem
Instruis, et vetitum corrigis ense nefas.
Judice Te, cessere doli fraudesque malignae,
Peccandique tuus semina sopit amor.
Tu facienda facis. Tu nobile primus honestum
Quaeris, et hinc civis, Te praeeunte, sapit.
Ipsa suas in Te virtus mihi tangere metas
Credita, nec quo jam progrediatur, habet.
Non livor magicos intorqueat improbus hirquos!
Discutitur radiis debilis umbra tuis.
Non tibi venales tempestas aurea leges
Perpluit, aut pretio sistitur emta Themis.
Non favor imbellis, vani poppysmata vulgi,
Et levis in syrtes ventus et aura rapit.
Tu velut in medio cautes Marpesia ponto
Instantes recto vertice frangis aquas.
Frons tua labe caret, tua mens ab origine pura est,
Humanisque nequit sordibus illa premi.
Sis felix, patriasque diu rege mitis habenas.
Sic precibus junctis plebs proceresque vovent.
Teque Patresque liget pulcris concordia vinclis,
Ut junctis crescat viribus aucta salus.
Ipse ego, qui patriis vivo nunc exul ab oris,
Tot per agros votis, per maria alta sequor.
Ecce meas magnete suo septentrio Musas
Provocat, atque a Te mens mihi mota calet.
Omnihi tam laetos oculis si cernere vultus
Detur, honoratos sternerer ante pedes.
Nunc facili haec capedona manu. Sed fama sequetur,
Et tua mox linguis nomina mille canet.