Latin
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Honores philosophicos DOMINI OTTHONIS GROSKREUTZ.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.32
Unproofread scanNot analysed yet
QUos incomta tibi dabit, Phaleucos,
Groscreutzi, mea Musa, quosve plausus,
Tot intra metra, totque scriptiones,
Cantus, Carmina, Gratulationes,
Tot commenta poematum, totora
Bella, splendida, dulcia et diserta,
Lecta, limpida, lauta, laeta, larga,
Et stagnantia fonte Pegasejo,
Queis me nunc bone, belle, docte, Amice,
Jubes degenerem aggregare versum, et
Mearum additionem ineptiarum?
Quae nunc materies mihi relicta est
Tot inter metra, totque scriptiones,
Cantus, Carmina, Gratulationes,
Integrasque poematum maniplos.
Nam vel turpiter est mihi silendum,
Aut crambe recoquenda ter quaterque
Mendicove mihi ostiatim eundum est.
Restabat tamen unieum levamen,
Sed vanum sterilis geni levamen,
Sed ignobile pauperis Camenae
Plebeique leporis involucrum,
Solamen miseris bonum metrorum
Pellionibus. At quid hocce quaeris?
Scriptitassem anagramma. Plura quaeris?
Scripsissem mera verba. Plura quaeris:
Scripsissem mera monstra. Plura quaeris?
Scripsissem fatuosi rudesque versus.
Sed nec hoc potui, quod et tuarum
Negant invida fata literarum:
Nec sic (o bone Jupiter!) valebo
Alphabeticus esse nunc poeta.
Quin nec turpe placet tuum in minutal
Tam pulcrum male lancinare nomen,
Ceu pium Hippolytum, brevesque sparsum
In partes Peliae senile viscus,
Pentheove secare metra ritu,
Dum captator iners vocabulorum
Scabrosas cuperem atque semirosas
Voces radere, forte congruentes,
Humanum ut caput, ac equina cervix.
Quas si Democritus videret, (o Di!)
Ventrem rumperet improbo cachinno.
Nil ergo tibi nunc precabor. hoc est:
Nolo dicere dicta, et acta nolo
Bis patrare. Quid hoc, rogo, necessum est?
Tu si forte meas haves camenas
…,measque scriptiones
Dabo consilium: sed heus in aurem!
Sume mox alios merens honores,
Aut bellam tibi junge Pasicompsen,
Et tunc blandidulas ciebo Musas,
Et tunc multiloquos dabo phaleucos,
Misceboque jocos, sales, lepores,
Pensaboque lubens tibi negata
Usque ad taedia nauseamque vota.
Fides verba sequetur. Ecce dextram!