Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Quendam, 'qui post biennem carcerem Nuptias parabat. Scriptum alieno nomine.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.63
Unproofread scanNot analysed yet
UT legi! ut risi! nova nunc in vincula, Amice,
Conderis et Veneris carcere clausus agis.
Invenit spes sancta vias egitque triumfos,
Nec fors immeritum stravit iniqua caput.
O rerum fatique vices! jam volvitur annus,
Cum spinis nostrae Te implicuere Rosae.
Adfuit atque tuos juvit mea cura labores,
Et dedit impigra sedulitate manum.
Nunc cum Te roseis servat nova nupta catenis,
Auxiliatrices respuis ipse manus.
O felix carcer! felicia vincula! quae Te
In placida implicitum brachia et ora tenent;
Odrysium tales Martem tenuere catenae,
Retiaque, a claudo quae fabricata Deo,
Cum jacuit nudis Cypris interposta lacertis,
Et furtiva sacro miscuit oscla toro.
Illa sit ergo mei concors sententia voti:
Carcer uti ille tuus sit tibi perpetuus.