Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Quendam Post Honores in jure summos matrimonium ineuntem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.64
Unproofread scanNot analysed yet
POst Themidos Cathedras thalami quoque discere jura,
Juris et exemplum Tu cupis esse tui.
Scilicet exiguis cathedrae rixantur in umbris,
Et titulos tantum et nomen inane gerunt.
Discitur in thalamis solido quod robore pectus
Impleat, inque sua simplice jura via.
Simplice namque via medium transire profundum
Cives ipse tuos Justiniane jubes.
Illas Naturae jurisprudentia leges
Extudit. has recte qui capit, ille sapit.
Hinc an Natura conjux quis fiat; an arte,
Si quaeras: prius hic asseret omnis homo.
Naturae sequimur pulcerrima semina, fitque
Natura solers; arte maritus iners.