Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., In Nuptias DN. MARTINI SCHEFFELII, et SOPHIAE RANTZEN.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.71
Unproofread scanNot analysed yet
ORta fuit binas inter discordia Divas.
Ista fuit Pallas. Sed fuit illa Venus.
Non equidem levis illa fuit: namque utraque Sponsum
Et Venus et Pallas dixerat esse suum.
Dixerat esse suum Pallas: mihi pallidus, inquit,
Jam puer ille fuit: Cypris: at esto mihi.
Non erit, illa addit. nostris sudavit in armis.
Ipsa dabo Sophien. Non dabis. Ipsa dabo:
Diva Paphi ingeminat, tacitumque per ossa venenum
Labitur incauto. jam mihi captus. habet.
Quae melior Sophic est, an haec? an illa? Sed ipse
Sponsus erit judex. non ego. tollo manum.