Latin · Elegiac couplet
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN THOMAM TILENIUM, de hac propositione, Deus est passus disputantem.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.72
Unproofread scanNot analysed yet
CHristus homo Deus est, Deus est homo factus in uno,
Et carni Deus est, et caro juncta Deo.
Hic patitur mortemque subit, qui criminis expers:
At scelus hoc nostrum est: Sed dolor ille Dei.
Haec Tu nunc solers mysteria pandis, Amice,
Et recitat passum pagina docta Deum.
Quod passus fuerit, sceleris quoque portio vestri est:
Nunc tamen in passo gloria vestra Deo est.