Latin · Alcaic stanza
MISCELLANEA POETICA. Accedunt EPIGRAMMATA SELECTA., IN Honores Philosophicos Quorundam Philosophiae Candidatorum.
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.1.73
Unproofread scanNot analysed yet
QUid gratuitis est operis opus
Nil profutura absumere tempora,
Inutileque Sisypheum
Volvere pondus onusque nisu?
Cur pervicacem frangimus improbis
Mentem salebris, et quid in abditos
Rerum volutamur recessus,
In proprium genium maligni?
Cur nempe nostros hauriat impotens
Haec cura sensus? ni quoque praemia
Aequante pensentur statera,
Justaque profluat inde merces.
Nemo laborem pro nihilo subit,
Sit, torpidum quod pelliciat caput,
Manusque pigras ad frequentes
Promoveatque animetque opellas.
Miles vetustus menstrua postulat,
Si denegantur, rite salaria,
Et lippus et tonsor suorum
Commoda justa petit laborum.
Poscit minerval jure puertiae
Formator et Rex sedulus: Obstetrix
Rogare moeotrum haut veretur,
Nec meritum sibi Nauta naulum.
Sostrum Galeni filius et suum
Pinguis comistrum bajulus obtinet,
Postisque niceterium armis
Fortis avet bene praeliator.
Quin caudicalis quem cuneo labor
Exercet arcto, sole, diarium
Cadente sumit. Jam quis ergo
Debita deneget haec brabea
Jungenda vestris proxime honoribus,
Secretioris corcula Delii,
Per tot labores parta, per tot
Difficiles animi saburras.
Vestram secundent Numina gloriam,
(Miscebo vora his candida plausibus,
Felix sit et faustum et beatum
Nomen id ipsaque res Magistri.