Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.100-7.2.104
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.100-104
Unproofread scanNot analysed yet
TUllius, ut nostros recte noscamus Amicos,
Antea vel modios nos jubet esse salis.
Quid mirum, si jam multum potetur Amicis?
Quae tantam extinguant pocla cadique sitim?
NOctes atque dies gula tingitur ampla Bibonis:
Ast animo prudens est tamen ille suo.
Quid non ille suo sub pectore servet aceti,
Vina cui totis evacuata cadis?
QUi vicinorum sectatur Contta maritas,
Excipit obtentos hac ratione dolos:
Fertilior seges est alienis semper in arvis,
Vicinumque pecus grandius uber habet.
AUrum perdiderat, nunc prodigus invenit auram,
Aereque distacto heu! aere cista scatet.
TErra vetus tegit hic, per quem nova terra reperta est,
Terraque pro merito fit vetus ipse suo.