Latin
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.86-7.2.99
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.86-99
Unproofread scanNot analysed yet
SI jus est corpus, quadratumne anne rotundum est?
An species illi Pyramidalis erit?
Nil hic quadratum est, vaga sunt jura atque rotunda:
Pyramidem at famae condere saepe solent.
EMunxit multo te, Candide, debitor auro?
Gratiam habe. Emunctae postea naris eris.
SUave dapale Lepus: Lupus intrat inerme maplae.
Dulce Lepus tabulis, triste Lupus stabulis.
RAra hoc additio est et multiplicatio seclo.
Multum dividirr us, plurima subtrahimus.
QUi creat, ex nihilo fabricat rem. Qui modo Vatem
Te creat, ex nihilo Te facit esse nihil.
CUr Mulier triplex est syllaba, Vir modo simpla?
Garrula nempe Viris est magis illa tribus.
VEna Poetarum est Evan. Quem Liber inundat,
Libera liberius scribere metra potest.
Vinum divinum, te, mi facit Aule Poetam.
Inscitum Zythum me modo versificem.
PErsaepe munera hostium dant funera.
Beneficium hoc verum ut veneficium cave.
NObilis es Latro, Fur, helluo, et Euclio. Laudes
Non possum melius dicere, Celse, tuas.
Es Latro Vitii, Fur artium, et helluo Librum,
Euclio Temporis. O sim quoque talis ego!
QUid Tibi decrepito, Leucippe, cum sene? Zona
Non bene miscetur torrida cum gelida.
Temperiem justam serves, et erit tibi flamma
Tunc neque lenta nimis, nec violenta nimis.
INtegra submersit palatia Cotta palato.
Annon hic vere nobilis esse potest?
Concoxit crudas, decoxit nobilis ille
Teuto Spartana nobilitate domos.
AD causas pausas judex solet addere multas.
Danda in justitia sunt mera justitia.
FUit heu Adamo nuda Veritas nudo,
Ut veste tectus est, et haec statim tecta est.
QUoi propino gravem aureum culullum,
Lenaeo modo nectare integratum?
Biboni tibi: namque tu solebas
Germanam esse aliquid putare mentem.
Tu quondam ausus es unus Allemannum
Grandem urnam, triplici excavare ductu,
Curto. Liber! et haud laborioso.
Quare habe tibi foedus hoc amoris
Qualecumque, quod o Pater Lyaee
Plus uno maneat perenne seclo.