Latin
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.106-7.2.122
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.106-122
Unproofread scanNot analysed yet
POeta Laureatus esse vult Cinna
Sit Laureatus. Sed Poeta non esto.
Non es Poeta, Cinna, non. Sedbeta.
MAgnus vocari Doctor et pius pruris
Christi es minister, sed secundum anagramma
REgina diceris. Quod est Regnum Tibi
Habes bonum. Sed Terra non est continens.
JUnxerat incautus pulcram sibi Cinna maritam.
Post mensem sobolem parturit illa novam.
Non tamen haec vitalis erat foetura; nec haec est
Res nova. Quod cito fit, hoc cito Cinna perit.
FAllit Tutores qui dixerit esse Dativos,
Esse Ablativos nemo negare potest.
CAuda caputque mihi est, non est mihi venter et alvus
Et mea continuum cauda foramen habet.
At quamvis vacuum mihi sit caput, ipsa cerebrum
Imprimit in fauces cauda minuta meas.
Subde meo flammas ori, excrementaque duces
Fumida per caudam tracta retracta meam.
FIstula sum, sed qui nostris se lusibus aptant,
De se non trudunt aera, sed retrahunt.
CAndida sunt nobis verecundaque saecula: namque
Argento candent, auri ab amore rubent.
SCanditur in Cathedram: mira est mutatio: nam fit
Filius Hippocratis Filius Harpocratis.
URsulae habes nomen, potes et minor Ursa vocari:
Sed tuus observat Te nimis Arctophylax.
PRimum a desidia hic ad turpia crimina venit,
Atque a criminibus Priscus ad exilium.
Invenit demum, decuit quod quaerere primum.
Ad sese ex ipso nam redit exilio.
TIbi invideri dicis? omen est bonum.
Queis invidetur, illi habent rem, Pamphila.
AUt quia libertas per vos venit, aut quia census.
Hinc vestri credo nominis exstat honos.
O etymon fallax, et quod contraria signat!
Cur etenim vestrum servit egetque genus?
Cum nemo Dominus sit membrorum ipse suorum,
Cur mea non vero subjiciantur hero?
OPtimus est Vates mille hora Quintus in una
Sculpit sextipedes e capite Hexametros.
SAepe Viri, qui sacra colunt …sequuntur,
Et sunt Theiologi saepe ….
SI mala tempestas iter haud dissvaserit, ibo.
Tempora si fuerint nubila, solus eris.