Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.123-7.2.136
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.123-136
Unproofread scanNot analysed yet
PRimum in concreto nummum considerat, et qui
Concrescat Domino. Sed scit et abstrahere.
LIctores ipsi nobis sumus, ipseque vultus
De se supplicii proferet omne genus.
Ignibus exurunt oculi, torrentque videndo,
Et veluti gladio lingua maligna necat.
Dentes inde rotae funguntur munere: namque
Admordent famam dilacerantque bonam.
Denique pro furca naso nos utimur unco:
Suspensos etenim quoslibet ille tenet.
OMnia sunt casu, cecidit quia primus Adamus,
Et casus multos unicus ille dedit.
Theiologi Casu sapiunt, et jure periti.
A Casu Medicis ars sua nata fuit.
Grammaticusque nequit sine casu flectere nomen.
Qudi mirum est, si mox orbis et astra cadent.
VIto ignes Sodomae, nec vito libidinis ignes,
Cumque mea Sodomam construo prole novam.
OMnia Saturnus detondet falciger. Ergo
Et crines tondet, Pontiliane, tuos.
FOrte suburbanas veniebat Rabula ad aedes,
Forteque ab infesta vapulat ille manu.
Bubale, quid frendis? nulla est injuria: namque
Qui modo Rabula eras, ilicet JCtus eris.
CLara, capis strenam. capis et mea dona Rosetta.
A me igitur vere hoc tempore concipitis.
TUrba Deo pedes est, eques est Cacodaemoni: ad orcum
Currimus: ad caelum claudicat omnis homo.
QUi volet e Sophies fructus sperare viretis,
Huic Logices primus sit famulantis amor.
Sic demum conjux peperit Sara filium Abramo,
Cum prius in Domini brachia venit Hagar.
ORa, manus, oculos nostris exposco Camenis:
Sed curvas nares deprecor, atque nates.
ULtima nondum haec est, quae nobis ducitur aetas,
Fors argentea nos aureaque ista manet.
Aurea sub Saturno, argentea sub Jove ficta:
Plumbea nam Chymicis stanneaque ista foret.
QUisquis te patriae patrem vocitaverit, errat,
Tu potius Patriae es, Pontiliane, nepos.
HAec qui Gallorum primus convicia dixit.
Is Graeca voluit dicere voce ….
PEgasus ergo tuus facuts Cantherius eheu!
Ipseque Apollo tuus factus Apella fuit.
O scelus! aut illos Eunuchos convenit esse, aut
Marsyae ad exemplum crimina pelle luant.