Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.48-7.2.58
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.48-58
Unproofread scanNot analysed yet
PEtra tegit Petram: Mulier vel Gallus abesto:
Ne lacrimas fundat vel lapis ille novas.
OMnia sunt hominum naso pendentia adunco,
Etquvis nasum Rhinocerotis habet,
Quis jam non radit, rodit, ridetque ruditque?
Non dicas homines sed superesse feras.
MUlta cadunt inter calicem supremaque labra,
Dum vino vestes proluit, Aulus ait.
PUlvere sparsa comas faciemque umbrata Sabina est.
Quanto nunc studio pulvis et umbra sumus!
SI viduus superesset Adam prior, haud queat illi
De genere humano Sponsa vel una dari.
Nascitur alter Adam, caelebs qui vixit, et illi
Lecta hominum toto de grege Sponsa datur.
CUrrimus, o Pauline. Eadem cum carcere meta est,
Quam male nunc studii curritur in stadio!
Concurrunt multi, discurrunt: plurima novit
Tantum ad Aristotelis currere turba latus.
Mavult Philosophus nunc esse pedaneus omnis,
Illeque Aristoteli dicitur a pedibus.
IN Capitis primam produxit nomine Marcus.
Dicite, num pedis hic sit reus an capitis?
ET vult, et non vult, semperque coacta videri
Gestit, jamque negat, quodque negarat, ait.
Invitat juvenes et vult invita videri.
Tergiversatrix quem fugit Olla, petit.
Sic invita volens mediis miscetur Achivis,
Cumque illa miscent corpora pulcra Viri.
Dicat Aristoteles, vel natio tota Sophorum.
Judice me, tota haec Actio mixta fuit.
VIllice, nuper erat Caper hic tibi salvus, et hoedi,
Cum totum abstulerat trux tibi praedo gregem.
Queis gladius parcit, nunc obruit una ruina.
Casus erat tragicus scilicet ille tuus.
TRaxerat immotas Orpheus de montibus ornos,
Sazaque fub terris movit, et omne nemus.
Haec poterat, quamvis immota movere. Sed aurum
Mobile de loculis Carmina nulla tuis.
ASsentator erat Sextus, multosque fefellit,
Multaque non cautis auribus ille dedit.
Excipit hunc pugno Crassus. sic talio parta est,
Auribus hic reddit, quod prior ille dedit.