Latin · Elegiac couplet
EPIGRAMMATA SELECTA., lines 7.2.59-7.2.71
Daniel Georg Morhof, Opera poetica 7.2.59-71
Unproofread scanNot analysed yet
ORta fuit binos inter lis saeva Magistros:
Rhetoricae ille fuit Doctor; et hic Logicae.
Ille argumentis pugnat, sed pugnat et alter.
Verbaque jam post se verbera dira trahunt.
Ille suum palma jus vendicat, hic sibi pugno.
Rhetorice ille, puto, vapulat; hic logice.
ARtifices sunt vel Chirurgi, suntque Podurgi,
Queis facit officium pesque manusque suum.
A pedibus vocet hos quis, et a manibus vocet illos.
Divisum imperium cum pede dextra tenet.
FUstibus et Virgis hic pellit crimen: at ille
(Hoc discrimen habe) crimina tangit acu.
DIsputat et semper rixatur Marculus amens,
Deberi palmam nam sibi jure putat.
Mincius applaudit manibus, quamque ipse petebat,
Magnificis palmam vocibus, ille dedit.
JAm rosa rosa jacet, rosa bella et nobilis olim,
Mille petita procis, milleque spreta procis.
Militat omnis amans: bello Rosabella sed illo
Exit, et emerito corpore rasa sedet.
AUt brevis est, aut longa manus, quae corpora tradit,
Quaenam ergo vestra est, corpora quando capit.
Et brevis, et longa est, sed cum discrimine certo.
Quae capit, haec longa est, quae repit, illa brevis.
INcipit a Nadir plenus se tollere Crater,
Donec Horizontis transeat ille plagas.
Tum vacums perget sensim ad Zenith, ore supino.
Metiri caelum nos scyphus ecce docet.
PEs, caput, atque manus pro ventre laborat alendo.
Sed ventrem victum quaerere jura vetant.
ARte et Marte agimus: sed multum praevalet illa.
Hoc miles facto comprobat ipse suo.
Pennam indit capiti, gladium post terga revincit.
Ars tenet ergo caput, posterioraque Mars.
ESt coma nulla tuo capiti, sed plurima mento.
In mento gestas, calve, capillitium.
QUid quadrare cyclum stulti tentamus, ubiaetas
Nostra ex quadratis cuncta rotunda facit?
SCripserat haec quidam: prope erat tunc regia manus,
Is scivit longas Regibus esse manus.
PRo calamis thalamos agitas, pro Corpore Juris
Ventem alis, et ponis saepe labra ante libros.